Philemon (1/1) |
1. | Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro |
2. | et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est |
3. | gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo |
4. | gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis |
5. | audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos |
6. | ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu |
7. | gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater |
8. | propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet |
9. | propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi |
10. | obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo |
11. | qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis |
12. | quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe |
13. | quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii |
14. | sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium |
15. | forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere |
16. | iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino |
17. | si ergo habes me socium suscipe illum sicut me |
18. | si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa |
19. | ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes |
20. | ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino |
21. | confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies |
22. | simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis |
23. | salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu |
24. | Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei |
25. | gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen |
Philemon (1/1) |