← Numbers (7/36) → |
1. | factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius |
2. | obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant |
3. | munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi |
4. | ait autem Dominus ad Mosen |
5. | suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui |
6. | itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis |
7. | duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium |
8. | quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis |
9. | filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris |
10. | igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare |
11. | dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris |
12. | primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda |
13. | fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
14. | mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso |
15. | bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
16. | hircumque pro peccato |
17. | et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab |
18. | secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar |
19. | acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
20. | mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso |
21. | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
22. | hircumque pro peccato |
23. | et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar |
24. | tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon |
25. | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
26. | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
27. | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
28. | hircumque pro peccato |
29. | et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon |
30. | die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur |
31. | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
32. | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
33. | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
34. | hircumque pro peccato |
35. | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur |
36. | die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai |
37. | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
38. | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
39. | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
40. | hircumque pro peccato |
41. | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai |
42. | die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel |
43. | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
44. | mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso |
45. | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
46. | hircumque pro peccato |
47. | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel |
48. | die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud |
49. | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
50. | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
51. | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
52. | hircumque pro peccato |
53. | et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud |
54. | die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur |
55. | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
56. | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
57. | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
58. | hircumque pro peccato |
59. | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur |
60. | die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis |
61. | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
62. | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
63. | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
64. | hircumque pro peccato |
65. | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis |
66. | die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai |
67. | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
68. | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
69. | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
70. | hircumque pro peccato |
71. | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai |
72. | die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran |
73. | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
74. | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
75. | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
76. | hircumque pro peccato |
77. | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran |
78. | die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan |
79. | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
80. | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
81. | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
82. | hircumque pro peccato |
83. | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan |
84. | haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim |
85. | ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii |
86. | mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti |
87. | boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato |
88. | hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est |
89. | cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei |
← Numbers (7/36) → |