← Numbers (6/36) → |
1. | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
2. | loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare |
3. | vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent |
4. | cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent |
5. | omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eius |
6. | omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur |
7. | nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius est |
8. | omnes dies separationis suae sanctus erit Domino |
9. | sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima |
10. | in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii |
11. | facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illo |
12. | et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eius |
13. | ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi foederis |
14. | et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam |
15. | canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum |
16. | quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum |
17. | arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur |
18. | tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum |
19. | et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius |
20. | susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum |
21. | ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae |
22. | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
23. | loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis |
24. | benedicat tibi Dominus et custodiat te |
25. | ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui |
26. | convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem |
27. | invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam eis |
← Numbers (6/36) → |