← Numbers (36/36) |
1. | accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt |
2. | tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri |
3. | quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur |
4. | atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat |
5. | respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est |
6. | et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus |
7. | ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua |
8. | et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis |
9. | nec sibi misceantur tribus sed ita maneant |
10. | ut a Domino separatae sunt feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum |
11. | et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui |
12. | de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum |
13. | haec sunt mandata atque iudicia quae praecepit Dominus per manum Mosi ad filios Israhel in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho |
← Numbers (36/36) |