← Numbers (33/36) → |
1. | hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron |
2. | quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant |
3. | profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis |
4. | et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem |
5. | castrametati sunt in Soccoth |
6. | et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis |
7. | inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum |
8. | profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara |
9. | profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt |
10. | sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro |
11. | castrametati sunt in deserto Sin |
12. | unde egressi venerunt in Dephca |
13. | profectique de Dephca castrametati sunt in Alus |
14. | egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum |
15. | profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai |
16. | sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae |
17. | profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth |
18. | et de Aseroth venerunt in Rethma |
19. | profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares |
20. | unde egressi venerunt in Lebna |
21. | et de Lebna castrametati sunt in Ressa |
22. | egressi de Ressa venerunt in Ceelatha |
23. | unde profecti castrametati sunt in monte Sepher |
24. | egressi de monte Sepher venerunt in Arada |
25. | inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth |
26. | profectique de Maceloth venerunt in Thaath |
27. | de Thaath castrametati sunt in Thare |
28. | unde egressi fixerunt tentoria in Methca |
29. | et de Methca castrametati sunt in Esmona |
30. | profectique de Esmona venerunt in Moseroth |
31. | et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan |
32. | egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad |
33. | unde profecti castrametati sunt in Hietebatha |
34. | et de Hietebatha venerunt in Ebrona |
35. | egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber |
36. | inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades |
37. | egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom |
38. | ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis |
39. | cum esset annorum centum viginti trium |
40. | audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel |
41. | et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona |
42. | unde egressi venerunt in Phinon |
43. | profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth |
44. | et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum |
45. | profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad |
46. | unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim |
47. | egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo |
48. | profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho |
49. | ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum |
50. | ubi locutus est Dominus ad Mosen |
51. | praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan |
52. | disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate |
53. | mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem |
54. | quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur |
55. | sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae |
56. | et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam |
← Numbers (33/36) → |