← Numbers (29/36) → |
1. | mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum |
2. | offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem |
3. | et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem |
4. | unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem |
5. | et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi |
6. | praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino |
7. | decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea |
8. | offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem |
9. | et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem |
10. | decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni |
11. | et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum |
12. | quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus |
13. | offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos |
14. | et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus |
15. | et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim |
16. | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius |
17. | in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim |
18. | sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis |
19. | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine |
20. | die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim |
21. | sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis |
22. | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius |
23. | die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim |
24. | sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis |
25. | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine |
26. | die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim |
27. | sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis |
28. | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine |
29. | die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim |
30. | sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis |
31. | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine |
32. | die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim |
33. | sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis |
34. | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine |
35. | die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis |
36. | offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem |
37. | sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis |
38. | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine |
39. | haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis |
40. | (30:1) narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei Dominus imperarat |
← Numbers (29/36) → |