← Numbers (15/36) → |
1. | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
2. | loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis |
3. | et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus |
4. | offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin |
5. | et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos |
6. | et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin |
7. | et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino |
8. | quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas |
9. | dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin |
10. | et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino |
11. | sic facietis |
12. | per singulos boves et arietes et agnos et hedos |
13. | tam indigenae quam peregrini |
14. | eodem ritu offerent sacrificia |
15. | unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae |
16. | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
17. | loquere filiis Israhel et dices ad eos |
18. | cum veneritis in terram quam dabo vobis |
19. | et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino |
20. | de cibis vestris sicut de areis primitias separatis |
21. | ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino |
22. | quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen |
23. | et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra |
24. | oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato |
25. | et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo |
26. | et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam |
27. | quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo |
28. | et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi |
29. | tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes |
30. | anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo |
31. | verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam |
32. | factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati |
33. | obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini |
34. | qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent |
35. | dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra |
36. | cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus |
37. | dixit quoque Dominus ad Mosen |
38. | loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas |
39. | quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes |
40. | sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo |
41. | ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus |
← Numbers (15/36) → |