← Numbers (13/36) → |
1. | (13:2) ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens |
2. | (13:3) mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus |
3. | (13:4) fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina |
4. | (13:5) de tribu Ruben Semmua filium Zecchur |
5. | (13:6) de tribu Symeon Saphat filium Huri |
6. | (13:7) de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne |
7. | (13:8) de tribu Isachar Igal filium Ioseph |
8. | (13:9) de tribu Ephraim Osee filium Nun |
9. | (13:10) de tribu Beniamin Phalti filium Raphu |
10. | (13:11) de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi |
11. | (13:12) de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi |
12. | (13:13) de tribu Dan Ammihel filium Gemalli |
13. | (13:14) de tribu Aser Sthur filium Michahel |
14. | (13:15) de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi |
15. | (13:16) de tribu Gad Guhel filium Machi |
16. | (13:17) haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue |
17. | (13:18) misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes |
18. | (13:19) considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures |
19. | (13:20) ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris |
20. | (13:21) humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt |
21. | (13:22) cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath |
22. | (13:23) ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est |
23. | (13:24) pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt |
24. | (13:25) qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel |
25. | (13:26) reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita |
26. | (13:27) venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae |
27. | (13:28) et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest |
28. | (13:29) sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi |
29. | (13:30) Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis |
30. | (13:31) inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam |
31. | (13:32) alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est |
32. | (13:33) detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est |
33. | (13:34) ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur |
← Numbers (13/36) → |