← Numbers (12/36) → |
1. | locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam |
2. | et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus |
3. | erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra |
4. | statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi |
5. | descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent |
6. | dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum |
7. | at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est |
8. | ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi |
9. | iratusque contra eos abiit |
10. | nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra |
11. | ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus |
12. | ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra |
13. | clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam |
14. | cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur |
15. | exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria |
16. | (13:1) profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan |
← Numbers (12/36) → |