Micah (1/7) → |
1. | verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda quod vidit super Samariam et Hierusalem |
2. | audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo |
3. | quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrae |
4. | et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquae quae decurrunt in praeceps |
5. | in scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israhel quod scelus Iacob nonne Samaria et quae excelsa Iudae nonne Hierusalem |
6. | et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelabo |
7. | et omnia sculptilia eius concidentur et omnes mercedes eius conburentur igni et omnia idola eius ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur |
8. | super hoc plangam et ululabo vadam spoliatus et nudus faciam planctum velut draconum et luctum quasi strutionum |
9. | quia desperata est plaga eius quia venit usque ad Iudam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem |
10. | in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis in domo Pulveris pulvere vos conspergite |
11. | et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimet |
12. | quia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem |
13. | tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera Israhel |
14. | propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israhel |
15. | adhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa usque Adollam veniet gloria Israhel |
16. | decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum dilata calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex te |
Micah (1/7) → |