← Matthew (28/28) |
1. | vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum |
2. | et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum |
3. | erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix |
4. | prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui |
5. | respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis |
6. | non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus |
7. | et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis |
8. | et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius |
9. | et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum |
10. | tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt |
11. | quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant |
12. | et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus |
13. | dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus |
14. | et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus |
15. | at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem |
16. | undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus |
17. | et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt |
18. | et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra |
19. | euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti |
20. | docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi |
← Matthew (28/28) |