← Matthew (26/28) → |
1. | et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis |
2. | scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur |
3. | tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas |
4. | et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent |
5. | dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo |
6. | cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi |
7. | accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis |
8. | videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec |
9. | potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus |
10. | sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me |
11. | nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis |
12. | mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit |
13. | amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius |
14. | tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum |
15. | et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos |
16. | et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet |
17. | prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha |
18. | at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis |
19. | et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha |
20. | vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis |
21. | et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est |
22. | et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine |
23. | at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet |
24. | Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille |
25. | respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti |
26. | cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum |
27. | et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes |
28. | hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum |
29. | dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei |
30. | et hymno dicto exierunt in montem Oliveti |
31. | tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis |
32. | postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam |
33. | respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor |
34. | ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis |
35. | ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt |
36. | tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem |
37. | et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse |
38. | tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum |
39. | et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu |
40. | et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum |
41. | vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma |
42. | iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua |
43. | et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati |
44. | et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens |
45. | tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum |
46. | surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit |
47. | adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi |
48. | qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum |
49. | et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum |
50. | dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum |
51. | et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius |
52. | tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt |
53. | an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum |
54. | quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri |
55. | in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis |
56. | hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt |
57. | at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant |
58. | Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem |
59. | principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent |
60. | et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes |
61. | et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud |
62. | et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur |
63. | Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei |
64. | dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli |
65. | tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam |
66. | quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis |
67. | tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt |
68. | dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit |
69. | Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras |
70. | at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis |
71. | exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno |
72. | et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem |
73. | et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit |
74. | tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit |
75. | et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare |
← Matthew (26/28) → |