← Matthew (25/28) → |
1. | tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae |
2. | quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes |
3. | sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum |
4. | prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus |
5. | moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt |
6. | media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei |
7. | tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas |
8. | fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur |
9. | responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis |
10. | dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua |
11. | novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis |
12. | at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos |
13. | vigilate itaque quia nescitis diem neque horam |
14. | sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua |
15. | et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim |
16. | abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque |
17. | similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo |
18. | qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui |
19. | post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis |
20. | et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum |
21. | ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui |
22. | accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum |
23. | ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui |
24. | accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti |
25. | et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est |
26. | respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi |
27. | oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura |
28. | tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta |
29. | omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo |
30. | et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium |
31. | cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae |
32. | et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis |
33. | et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris |
34. | tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi |
35. | esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me |
36. | nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me |
37. | tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum |
38. | quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus |
39. | aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te |
40. | et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis |
41. | tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius |
42. | esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum |
43. | hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me |
44. | tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi |
45. | tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis |
46. | et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam |
← Matthew (25/28) → |