| ← Matthew (22/28) → |
| 1. | et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens |
| 2. | simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo |
| 3. | et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire |
| 4. | iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias |
| 5. | illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam |
| 6. | reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt |
| 7. | rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit |
| 8. | tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni |
| 9. | ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias |
| 10. | et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium |
| 11. | intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali |
| 12. | et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit |
| 13. | tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium |
| 14. | multi autem sunt vocati pauci vero electi |
| 15. | tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone |
| 16. | et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum |
| 17. | dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non |
| 18. | cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae |
| 19. | ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium |
| 20. | et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio |
| 21. | dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo |
| 22. | et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt |
| 23. | in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum |
| 24. | dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo |
| 25. | erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo |
| 26. | similiter secundus et tertius usque ad septimum |
| 27. | novissime autem omnium et mulier defuncta est |
| 28. | in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam |
| 29. | respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei |
| 30. | in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo |
| 31. | de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis |
| 32. | ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium |
| 33. | et audientes turbae mirabantur in doctrina eius |
| 34. | Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum |
| 35. | et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum |
| 36. | magister quod est mandatum magnum in lege |
| 37. | ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua |
| 38. | hoc est maximum et primum mandatum |
| 39. | secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum |
| 40. | in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae |
| 41. | congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus |
| 42. | dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David |
| 43. | ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens |
| 44. | dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum |
| 45. | si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est |
| 46. | et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare |
| ← Matthew (22/28) → |