← Matthew (20/28) → |
1. | simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam |
2. | conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam |
3. | et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos |
4. | et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis |
5. | illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter |
6. | circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi |
7. | dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam |
8. | cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos |
9. | cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios |
10. | venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios |
11. | et accipientes murmurabant adversus patrem familias |
12. | dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus |
13. | at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum |
14. | tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi |
15. | aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum |
16. | sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi |
17. | et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis |
18. | ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte |
19. | et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget |
20. | tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo |
21. | qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo |
22. | respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus |
23. | ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo |
24. | et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus |
25. | Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos |
26. | non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister |
27. | et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus |
28. | sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis |
29. | et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa |
30. | et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David |
31. | turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David |
32. | et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis |
33. | dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri |
34. | misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum |
← Matthew (20/28) → |