← Matthew (16/28) → |
1. | et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis |
2. | at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum |
3. | et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum |
4. | faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit |
5. | et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere |
6. | qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum |
7. | at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus |
8. | sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis |
9. | nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis |
10. | neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis |
11. | quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum |
12. | tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum |
13. | venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis |
14. | at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis |
15. | dicit illis vos autem quem me esse dicitis |
16. | respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi |
17. | respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est |
18. | et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam |
19. | et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis |
20. | tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus |
21. | exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere |
22. | et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc |
23. | qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum |
24. | tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me |
25. | qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam |
26. | quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua |
27. | Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius |
28. | amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo |
← Matthew (16/28) → |