← Matthew (15/28) → |
1. | tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes |
2. | quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant |
3. | ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram |
4. | nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur |
5. | vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit |
6. | et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram |
7. | hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens |
8. | populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me |
9. | sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum |
10. | et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite |
11. | non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem |
12. | tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt |
13. | at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur |
14. | sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt |
15. | respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam |
16. | at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis |
17. | non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur |
18. | quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem |
19. | de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae |
20. | haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem |
21. | et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis |
22. | et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur |
23. | qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos |
24. | ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel |
25. | at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me |
26. | qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus |
27. | at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum |
28. | tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora |
29. | et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi |
30. | et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos |
31. | ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel |
32. | Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via |
33. | et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam |
34. | et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos |
35. | et praecepit turbae ut discumberet super terram |
36. | et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo |
37. | et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas |
38. | erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres |
39. | et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan |
← Matthew (15/28) → |