← Matthew (13/28) → |
1. | in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare |
2. | et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore |
3. | et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare |
4. | et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea |
5. | alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae |
6. | sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt |
7. | alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea |
8. | alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum |
9. | qui habet aures audiendi audiat |
10. | et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis |
11. | qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum |
12. | qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo |
13. | ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt |
14. | et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis |
15. | incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos |
16. | vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt |
17. | amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt |
18. | vos ergo audite parabolam seminantis |
19. | omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est |
20. | qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud |
21. | non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur |
22. | qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur |
23. | qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta |
24. | aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo |
25. | cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit |
26. | cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania |
27. | accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania |
28. | et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea |
29. | et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum |
30. | sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum |
31. | aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo |
32. | quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius |
33. | aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum |
34. | haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis |
35. | ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi |
36. | tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri |
37. | qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis |
38. | ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam |
39. | inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt |
40. | sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi |
41. | mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem |
42. | et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium |
43. | tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat |
44. | simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum |
45. | iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas |
46. | inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam |
47. | iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti |
48. | quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt |
49. | sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum |
50. | et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium |
51. | intellexistis haec omnia dicunt ei etiam |
52. | ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera |
53. | et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde |
54. | et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes |
55. | nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas |
56. | et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista |
57. | et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua |
58. | et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum |
← Matthew (13/28) → |