← Matthew (12/28) → |
1. | in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare |
2. | Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis |
3. | at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant |
4. | quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus |
5. | aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt |
6. | dico autem vobis quia templo maior est hic |
7. | si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes |
8. | dominus est enim Filius hominis etiam sabbati |
9. | et cum inde transisset venit in synagogam eorum |
10. | et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum |
11. | ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam |
12. | quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere |
13. | tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera |
14. | exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent |
15. | Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes |
16. | et praecepit eis ne manifestum eum facerent |
17. | ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem |
18. | ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit |
19. | non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius |
20. | harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium |
21. | et in nomine eius gentes sperabunt |
22. | tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret |
23. | et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David |
24. | Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum |
25. | Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit |
26. | et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius |
27. | et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri |
28. | si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei |
29. | aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat |
30. | qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit |
31. | ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur |
32. | et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro |
33. | aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur |
34. | progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur |
35. | bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala |
36. | dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii |
37. | ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis |
38. | tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre |
39. | qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae |
40. | sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus |
41. | viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic |
42. | regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic |
43. | cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit |
44. | tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam |
45. | tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae |
46. | adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei |
47. | dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te |
48. | at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei |
49. | et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei |
50. | quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est |
← Matthew (12/28) → |