← Matthew (11/28) → |
1. | et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum |
2. | Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis |
3. | ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus |
4. | et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis |
5. | caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur |
6. | et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me |
7. | illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam |
8. | sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt |
9. | sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam |
10. | hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te |
11. | amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo |
12. | a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud |
13. | omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt |
14. | et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est |
15. | qui habet aures audiendi audiat |
16. | cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus |
17. | dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis |
18. | venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet |
19. | venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis |
20. | tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam |
21. | vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent |
22. | verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis |
23. | et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem |
24. | verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi |
25. | in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis |
26. | ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te |
27. | omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare |
28. | venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos |
29. | tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris |
30. | iugum enim meum suave est et onus meum leve est |
← Matthew (11/28) → |