← Matthew (10/28) → |
1. | et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem |
2. | duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius |
3. | Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus |
4. | Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum |
5. | hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis |
6. | sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel |
7. | euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum |
8. | infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date |
9. | nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris |
10. | non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo |
11. | in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis |
12. | intrantes autem in domum salutate eam |
13. | et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur |
14. | et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris |
15. | amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati |
16. | ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae |
17. | cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos |
18. | et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus |
19. | cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini |
20. | non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis |
21. | tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient |
22. | et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit |
23. | cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis |
24. | non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum |
25. | sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius |
26. | ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur |
27. | quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta |
28. | et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam |
29. | nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro |
30. | vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt |
31. | nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos |
32. | omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis |
33. | qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis |
34. | nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium |
35. | veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam |
36. | et inimici hominis domestici eius |
37. | qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus |
38. | et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus |
39. | qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam |
40. | qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit |
41. | qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet |
42. | et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam |
← Matthew (10/28) → |