← Mark (8/16) → |
1. | in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis |
2. | misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent |
3. | et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt |
4. | et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine |
5. | et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem |
6. | et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae |
7. | et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi |
8. | et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas |
9. | erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos |
10. | et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha |
11. | et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum |
12. | et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum |
13. | et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum |
14. | et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi |
15. | et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis |
16. | et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus |
17. | quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum |
18. | oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini |
19. | quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim |
20. | quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem |
21. | et dicebat eis quomodo nondum intellegitis |
22. | et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret |
23. | et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret |
24. | et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes |
25. | deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia |
26. | et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris |
27. | et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines |
28. | qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis |
29. | tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus |
30. | et comminatus est eis ne cui dicerent de illo |
31. | et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere |
32. | et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum |
33. | qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum |
34. | et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me |
35. | qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet |
36. | quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae |
37. | aut quid dabit homo commutationem pro anima sua |
38. | qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis |
← Mark (8/16) → |