← Mark (11/16) → |
1. | et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis |
2. | et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite |
3. | et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc |
4. | et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum |
5. | et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum |
6. | qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis |
7. | et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo |
8. | multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via |
9. | et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini |
10. | benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis |
11. | et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim |
12. | et alia die cum exirent a Bethania esuriit |
13. | cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum |
14. | et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius |
15. | et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit |
16. | et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum |
17. | et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum |
18. | quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius |
19. | et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate |
20. | et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus |
21. | et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit |
22. | et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei |
23. | amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei |
24. | propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis |
25. | et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra |
26. | quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra |
27. | et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores |
28. | et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias |
29. | Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam |
30. | baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi |
31. | at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei |
32. | sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset |
33. | et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam |
← Mark (11/16) → |