Mark (1/16) → |
1. | initium evangelii Iesu Christi Filii Dei |
2. | sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam |
3. | vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius |
4. | fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum |
5. | et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua |
6. | et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat |
7. | et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius |
8. | ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto |
9. | et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne |
10. | et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso |
11. | et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui |
12. | et statim Spiritus expellit eum in desertum |
13. | et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi |
14. | postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei |
15. | et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio |
16. | et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores |
17. | et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum |
18. | et protinus relictis retibus secuti sunt eum |
19. | et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia |
20. | et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum |
21. | et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos |
22. | et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae |
23. | et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit |
24. | dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei |
25. | et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine |
26. | et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo |
27. | et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei |
28. | et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae |
29. | et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne |
30. | decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa |
31. | et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis |
32. | vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes |
33. | et erat omnis civitas congregata ad ianuam |
34. | et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum |
35. | et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat |
36. | et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant |
37. | et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te |
38. | et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni |
39. | et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens |
40. | et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare |
41. | Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare |
42. | et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est |
43. | et comminatus ei statim eiecit illum |
44. | et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis |
45. | at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique |
Mark (1/16) → |