| ← Luke (23/24) → |
| 1. | et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum |
| 2. | coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse |
| 3. | Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis |
| 4. | ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine |
| 5. | at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc |
| 6. | Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset |
| 7. | et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus |
| 8. | Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri |
| 9. | interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat |
| 10. | stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum |
| 11. | sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum |
| 12. | et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem |
| 13. | Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe |
| 14. | dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis |
| 15. | sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei |
| 16. | emendatum ergo illum dimittam |
| 17. | necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum |
| 18. | exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban |
| 19. | qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem |
| 20. | iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum |
| 21. | at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum |
| 22. | ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam |
| 23. | at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum |
| 24. | et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum |
| 25. | dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum |
| 26. | et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum |
| 27. | sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum |
| 28. | conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros |
| 29. | quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt |
| 30. | tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos |
| 31. | quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet |
| 32. | ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur |
| 33. | et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris |
| 34. | Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes |
| 35. | et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus |
| 36. | inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi |
| 37. | dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac |
| 38. | erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum |
| 39. | unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos |
| 40. | respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es |
| 41. | et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit |
| 42. | et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum |
| 43. | et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso |
| 44. | erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam |
| 45. | et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium |
| 46. | et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit |
| 47. | videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat |
| 48. | et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur |
| 49. | stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes |
| 50. | et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus |
| 51. | hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei |
| 52. | hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu |
| 53. | et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat |
| 54. | et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat |
| 55. | subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius |
| 56. | et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum |
| ← Luke (23/24) → |