← Luke (20/24) → |
1. | et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus |
2. | et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem |
3. | respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi |
4. | baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus |
5. | at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi |
6. | si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse |
7. | et responderunt se nescire unde esset |
8. | et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio |
9. | coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus |
10. | et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem |
11. | et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem |
12. | et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt |
13. | dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur |
14. | quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas |
15. | et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae |
16. | veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit |
17. | ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli |
18. | omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum |
19. | et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam |
20. | et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis |
21. | et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces |
22. | licet nobis dare tributum Caesari an non |
23. | considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis |
24. | ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris |
25. | et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo |
26. | et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt |
27. | accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum |
28. | dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo |
29. | septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis |
30. | et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio |
31. | et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt |
32. | novissima omnium mortua est et mulier |
33. | in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem |
34. | et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias |
35. | illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores |
36. | neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis |
37. | quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob |
38. | Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei |
39. | respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti |
40. | et amplius non audebant eum quicquam interrogare |
41. | dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse |
42. | et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis |
43. | donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum |
44. | David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est |
45. | audiente autem omni populo dixit discipulis suis |
46. | adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis |
47. | qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem |
← Luke (20/24) → |