← Luke (2/24) → |
1. | factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis |
2. | haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino |
3. | et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem |
4. | ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David |
5. | ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate |
6. | factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret |
7. | et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio |
8. | et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum |
9. | et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno |
10. | et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo |
11. | quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David |
12. | et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio |
13. | et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium |
14. | gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis |
15. | et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis |
16. | et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio |
17. | videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc |
18. | et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos |
19. | Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo |
20. | et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos |
21. | et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur |
22. | et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino |
23. | sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur |
24. | et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum |
25. | et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo |
26. | et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini |
27. | et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo |
28. | et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit |
29. | nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace |
30. | quia viderunt oculi mei salutare tuum |
31. | quod parasti ante faciem omnium populorum |
32. | lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel |
33. | et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo |
34. | et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur |
35. | et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes |
36. | et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua |
37. | et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die |
38. | et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem |
39. | et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth |
40. | puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo |
41. | et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae |
42. | et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi |
43. | consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius |
44. | existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos |
45. | et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum |
46. | et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem |
47. | stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius |
48. | et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te |
49. | et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse |
50. | et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos |
51. | et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo |
52. | et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines |
← Luke (2/24) → |