← Luke (18/24) → |
1. | dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere |
2. | dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur |
3. | vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo |
4. | et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor |
5. | tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me |
6. | ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit |
7. | Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis |
8. | dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra |
9. | dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam |
10. | duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus |
11. | Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus |
12. | ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo |
13. | et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori |
14. | dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur |
15. | adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos |
16. | Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei |
17. | amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud |
18. | et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo |
19. | dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus |
20. | mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem |
21. | qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea |
22. | quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me |
23. | his ille auditis contristatus est quia dives erat valde |
24. | videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt |
25. | facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei |
26. | et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri |
27. | ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum |
28. | ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te |
29. | qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei |
30. | et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam |
31. | adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis |
32. | tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur |
33. | et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget |
34. | et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur |
35. | factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans |
36. | et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset |
37. | dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret |
38. | et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei |
39. | et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei |
40. | stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum |
41. | dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam |
42. | et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit |
43. | et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo |
← Luke (18/24) → |