← Luke (17/24) → |
1. | et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt |
2. | utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis |
3. | adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi |
4. | et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi |
5. | et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem |
6. | dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis |
7. | quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe |
8. | et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes |
9. | numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto |
10. | sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus |
11. | et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam |
12. | et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe |
13. | et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri |
14. | quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt |
15. | unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum |
16. | et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus |
17. | respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt |
18. | non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena |
19. | et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit |
20. | interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione |
21. | neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est |
22. | et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis |
23. | et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini |
24. | nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua |
25. | primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac |
26. | et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis |
27. | edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes |
28. | similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant |
29. | qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit |
30. | secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur |
31. | in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro |
32. | memores estote uxoris Loth |
33. | quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam |
34. | dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur |
35. | duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur |
36. | respondentes dicunt illi ubi Domine |
37. | qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae |
← Luke (17/24) → |