← Luke (11/24) → |
1. | et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos |
2. | et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum |
3. | panem nostrum cotidianum da nobis cotidie |
4. | et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem |
5. | et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes |
6. | quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum |
7. | et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi |
8. | dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios |
9. | et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis |
10. | omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur |
11. | quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi |
12. | aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem |
13. | si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se |
14. | et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae |
15. | quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia |
16. | et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo |
17. | ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet |
18. | si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia |
19. | si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt |
20. | porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei |
21. | cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet |
22. | si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit |
23. | qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit |
24. | cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi |
25. | et cum venerit invenit scopis mundatam |
26. | et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus |
27. | factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti |
28. | at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt |
29. | turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae |
30. | nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti |
31. | regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic |
32. | viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic |
33. | nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant |
34. | lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit |
35. | vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint |
36. | si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te |
37. | et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit |
38. | Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium |
39. | et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate |
40. | stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit |
41. | verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis |
42. | sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere |
43. | vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro |
44. | vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt |
45. | respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis |
46. | at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas |
47. | vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos |
48. | profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra |
49. | propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur |
50. | ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista |
51. | a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione |
52. | vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis |
53. | cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis |
54. | insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum |
← Luke (11/24) → |