← Leviticus (7/27) → |
1. | haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est |
2. | idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris |
3. | offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia |
4. | duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis |
5. | et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto |
6. | omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est |
7. | sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit |
8. | sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius |
9. | et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur |
10. | sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur |
11. | haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino |
12. | si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas |
13. | panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis |
14. | ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem |
15. | cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane |
16. | si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est |
17. | quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet |
18. | si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit |
19. | caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea |
20. | anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis |
21. | et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis |
22. | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
23. | loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis |
24. | adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios |
25. | si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo |
26. | sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus |
27. | omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis |
28. | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
29. | loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius |
30. | tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti |
31. | qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius |
32. | armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis |
33. | qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua |
34. | pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel |
35. | haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur |
36. | et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis |
37. | ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis |
38. | quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai |
← Leviticus (7/27) → |