← Leviticus (3/27) → |
1. | quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino |
2. | ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris |
3. | et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est |
4. | duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis |
5. | adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino |
6. | si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt |
7. | si agnum obtulerit coram Domino |
8. | ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum |
9. | et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam |
10. | cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis |
11. | et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini |
12. | si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino |
13. | ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum |
14. | tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia |
15. | duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis |
16. | adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit |
17. | iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis |
← Leviticus (3/27) → |