← Leviticus (25/27) → |
1. | locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens |
2. | loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini |
3. | sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius |
4. | septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis |
5. | quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est |
6. | sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te |
7. | iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum |
8. | numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem |
9. | et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra |
10. | sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam |
11. | quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis |
12. | ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis |
13. | anno iobelei redient omnes ad possessiones suas |
14. | quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo |
15. | et iuxta supputationem frugum vendet tibi |
16. | quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi |
17. | nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester |
18. | facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore |
19. | et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes |
20. | quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras |
21. | dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum |
22. | seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera |
23. | terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis |
24. | unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur |
25. | si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat |
26. | sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire |
27. | conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam |
28. | quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum |
29. | qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus |
30. | si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo |
31. | sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum |
32. | aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi |
33. | si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel |
34. | suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est |
35. | si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum |
36. | ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te |
37. | pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges |
38. | ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus |
39. | si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum |
40. | sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te |
41. | et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum |
42. | mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum |
43. | ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum |
44. | servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt |
45. | et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos |
46. | et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam |
47. | si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius |
48. | post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum |
49. | et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se |
50. | supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata |
51. | si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium |
52. | si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum |
53. | quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo |
54. | quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis |
55. | mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti |
← Leviticus (25/27) → |