← Leviticus (2/27) → |
1. | anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus |
2. | ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino |
3. | quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini |
4. | cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita |
5. | si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento |
6. | divides eam minutatim et fundes supra oleum |
7. | sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur |
8. | quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis |
9. | qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino |
10. | quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini |
11. | omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini |
12. | primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis |
13. | quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal |
14. | sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino |
15. | fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est |
16. | de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus |
← Leviticus (2/27) → |