← John (9/21) → |
1. | et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate |
2. | et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur |
3. | respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo |
4. | me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari |
5. | quamdiu in mundo sum lux sum mundi |
6. | haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius |
7. | et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns |
8. | itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est |
9. | alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum |
10. | dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi |
11. | respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi |
12. | dixerunt ei ubi est ille ait nescio |
13. | adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat |
14. | erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius |
15. | iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video |
16. | dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis |
17. | dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est |
18. | non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat |
19. | et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt |
20. | responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est |
21. | quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur |
22. | haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret |
23. | propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate |
24. | vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est |
25. | dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video |
26. | dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos |
27. | respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri |
28. | maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus |
29. | nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit |
30. | respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos |
31. | scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit |
32. | a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati |
33. | nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam |
34. | responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras |
35. | audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei |
36. | respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum |
37. | et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est |
38. | at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum |
39. | dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant |
40. | et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus |
41. | dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet |
← John (9/21) → |