← John (7/21) → |
1. | post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere |
2. | erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia |
3. | dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis |
4. | nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo |
5. | neque enim fratres eius credebant in eum |
6. | dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum |
7. | non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt |
8. | vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est |
9. | haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea |
10. | ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto |
11. | Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille |
12. | et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas |
13. | nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum |
14. | iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat |
15. | et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit |
16. | respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me |
17. | si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar |
18. | qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est |
19. | nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem |
20. | quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere |
21. | respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini |
22. | propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem |
23. | si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato |
24. | nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate |
25. | dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere |
26. | et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus |
27. | sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit |
28. | clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis |
29. | ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit |
30. | quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius |
31. | de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit |
32. | audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum |
33. | dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me |
34. | quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire |
35. | dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes |
36. | quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire |
37. | in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat |
38. | qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae |
39. | hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus |
40. | ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta |
41. | alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit |
42. | nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus |
43. | dissensio itaque facta est in turba propter eum |
44. | quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus |
45. | venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum |
46. | responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo |
47. | responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis |
48. | numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis |
49. | sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt |
50. | dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis |
51. | numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat |
52. | responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit |
53. | et reversi sunt unusquisque in domum suam |
← John (7/21) → |