← John (4/21) → |
1. | ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes |
2. | quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius |
3. | reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam |
4. | oportebat autem eum transire per Samariam |
5. | venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo |
6. | erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta |
7. | venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere |
8. | discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent |
9. | dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis |
10. | respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam |
11. | dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam |
12. | numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius |
13. | respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum |
14. | sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam |
15. | dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire |
16. | dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc |
17. | respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum |
18. | quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti |
19. | dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu |
20. | patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet |
21. | dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem |
22. | vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est |
23. | sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum |
24. | spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare |
25. | dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia |
26. | dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum |
27. | et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea |
28. | reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus |
29. | venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus |
30. | exierunt de civitate et veniebant ad eum |
31. | interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca |
32. | ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis |
33. | dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare |
34. | dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius |
35. | nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem |
36. | et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit |
37. | in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit |
38. | ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis |
39. | ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci |
40. | cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies |
41. | et multo plures crediderunt propter sermonem eius |
42. | et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi |
43. | post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam |
44. | ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet |
45. | cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum |
46. | venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum |
47. | hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori |
48. | dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis |
49. | dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus |
50. | dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat |
51. | iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret |
52. | interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris |
53. | cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota |
54. | hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam |
← John (4/21) → |