← John (2/21) → |
1. | et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi |
2. | vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias |
3. | et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent |
4. | et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea |
5. | dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite |
6. | erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas |
7. | dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum |
8. | et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt |
9. | ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus |
10. | et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc |
11. | hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius |
12. | post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus |
13. | et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus |
14. | et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes |
15. | et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit |
16. | et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis |
17. | recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me |
18. | responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis |
19. | respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud |
20. | dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud |
21. | ille autem dicebat de templo corporis sui |
22. | cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus |
23. | cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat |
24. | ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes |
25. | et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine |
← John (2/21) → |