← Job (9/42) → |
1. | et respondens Iob ait |
2. | vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo |
3. | si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille |
4. | sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit |
5. | qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo |
6. | qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur |
7. | qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo |
8. | qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris |
9. | qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri |
10. | qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus |
11. | si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum |
12. | si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis |
13. | Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem |
14. | quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo |
15. | qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor |
16. | et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam |
17. | in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa |
18. | non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus |
19. | si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere |
20. | si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit |
21. | etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae |
22. | unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit |
23. | si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat |
24. | terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est |
25. | dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum |
26. | pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam |
27. | cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor |
28. | verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti |
29. | si autem et sic impius sum quare frustra laboravi |
30. | si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae |
31. | tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea |
32. | neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri |
33. | non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus |
34. | auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat |
35. | loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere |
← Job (9/42) → |