← Job (8/42) → |
1. | respondens autem Baldad Suites dixit |
2. | usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui |
3. | numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est |
4. | etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae |
5. | tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus |
6. | si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae |
7. | in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis |
8. | interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam |
9. | hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram |
10. | et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia |
11. | numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua |
12. | cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit |
13. | sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit |
14. | non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius |
15. | innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget |
16. | humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur |
17. | super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur |
18. | si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te |
19. | haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur |
20. | Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis |
21. | donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo |
22. | qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet |
← Job (8/42) → |