← Job (6/42) → |
1. | respondens autem Iob dixit |
2. | utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera |
3. | quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena |
4. | quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me |
5. | numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit |
6. | aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem |
7. | quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt |
8. | quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus |
9. | et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me |
10. | et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti |
11. | quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam |
12. | nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est |
13. | ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me |
14. | qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit |
15. | fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus |
16. | qui timent pruinam inruet super eos nix |
17. | tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo |
18. | involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt |
19. | considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper |
20. | confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt |
21. | nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis |
22. | numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi |
23. | vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me |
24. | docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me |
25. | quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere |
26. | ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis |
27. | super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum |
28. | verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar |
29. | respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate |
30. | et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit |
← Job (6/42) → |