← Job (5/42) → |
1. | voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere |
2. | vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia |
3. | ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim |
4. | longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat |
5. | cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius |
6. | nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor |
7. | homo ad laborem nascitur et avis ad volatum |
8. | quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum |
9. | qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero |
10. | qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa |
11. | qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate |
12. | qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant |
13. | qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat |
14. | per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie |
15. | porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem |
16. | et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum |
17. | beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes |
18. | quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt |
19. | in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum |
20. | in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii |
21. | a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit |
22. | in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis |
23. | sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi |
24. | et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis |
25. | scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae |
26. | ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo |
27. | ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta |
← Job (5/42) → |