← Job (41/42) → |
1. | (40:20) an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius |
2. | (40:21) numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius |
3. | (40:22) numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia |
4. | (40:23) numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum |
5. | (40:24) numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis |
6. | (40:25) concident eum amici divident illum negotiatores |
7. | (40:26) numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius |
8. | (40:27) pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui |
9. | (40:28) ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur |
10. | (41:1) non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo |
11. | (41:2) quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt |
12. | (41:3) non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis |
13. | (41:4) quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit |
14. | (41:5) portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido |
15. | (41:6) corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus |
16. | (41:7) una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas |
17. | (41:8) una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur |
18. | (41:9) sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi |
19. | (41:10) de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae |
20. | (41:11) de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis |
21. | (41:12) halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur |
22. | (41:13) in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas |
23. | (41:14) membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur |
24. | (41:15) cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus |
25. | (41:16) cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur |
26. | (41:17) cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax |
27. | (41:18) reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes |
28. | (41:19) non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae |
29. | (41:20) quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam |
30. | (41:21) sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum |
31. | (41:22) fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt |
32. | (41:23) post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem |
33. | (41:24) non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret |
34. | (41:25) omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae |
← Job (41/42) → |