← Job (40/42) → |
1. | (39:31) et adiecit Dominus et locutus est ad Iob |
2. | (39:32) numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei |
3. | (39:33) respondens autem Iob Domino dixit |
4. | (39:34) qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum |
5. | (39:35) unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam |
6. | (40:1) respondens autem Dominus Iob de turbine ait |
7. | (40:2) accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi |
8. | (40:3) numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris |
9. | (40:4) et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas |
10. | (40:5) circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus |
11. | (40:6) disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia |
12. | (40:7) respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo |
13. | (40:8) absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam |
14. | (40:9) et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua |
15. | (40:10) ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet |
16. | (40:11) fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius |
17. | (40:12) constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt |
18. | (40:13) ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae |
19. | (40:14) ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius |
20. | (40:15) huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi |
21. | (40:16) sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus |
22. | (40:17) protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis |
23. | (40:18) ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius |
24. | (40:19) in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius |
← Job (40/42) → |