← Job (4/42) → |
1. | respondens autem Eliphaz Themanites dixit |
2. | si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit |
3. | ecce docuisti multos et manus lassas roborasti |
4. | vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti |
5. | nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es |
6. | timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum |
7. | recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint |
8. | quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos |
9. | flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos |
10. | rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt |
11. | tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt |
12. | porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius |
13. | in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines |
14. | pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt |
15. | et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae |
16. | stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi |
17. | numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir |
18. | ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem |
19. | quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea |
20. | de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt |
21. | qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia |
← Job (4/42) → |