← Job (38/42) → |
1. | respondens autem Dominus Iob de turbine dixit |
2. | quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis |
3. | accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi |
4. | ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam |
5. | quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam |
6. | super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius |
7. | cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei |
8. | quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens |
9. | cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem |
10. | circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia |
11. | et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos |
12. | numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum |
13. | et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea |
14. | restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum |
15. | auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur |
16. | numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti |
17. | numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti |
18. | numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia |
19. | in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit |
20. | ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius |
21. | sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras |
22. | numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti |
23. | quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli |
24. | per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram |
25. | quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui |
26. | ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur |
27. | ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes |
28. | quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris |
29. | de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit |
30. | in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur |
31. | numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare |
32. | numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis |
33. | numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra |
34. | numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te |
35. | numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus |
36. | quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam |
37. | quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet |
38. | quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur |
39. | numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis |
40. | quando cubant in antris et in specubus insidiantur |
41. | quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos |
← Job (38/42) → |