← Job (37/42) → |
1. | super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo |
2. | audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem |
3. | subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae |
4. | post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius |
5. | tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia |
6. | qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae |
7. | qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua |
8. | ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur |
9. | ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus |
10. | flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae |
11. | frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum |
12. | quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum |
13. | sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri |
14. | ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei |
15. | numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius |
16. | numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias |
17. | nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro |
18. | tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt |
19. | ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris |
20. | quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur |
21. | at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas |
22. | ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio |
23. | digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest |
24. | ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes |
← Job (37/42) → |