← Job (35/42) → |
1. | igitur Heliu haec rursum locutus est |
2. | numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum |
3. | dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero |
4. | itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum |
5. | suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit |
6. | si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum |
7. | porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet |
8. | homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua |
9. | propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum |
10. | et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte |
11. | qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos |
12. | ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum |
13. | non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur |
14. | etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum |
15. | nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde |
16. | ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat |
← Job (35/42) → |