← Job (33/42) → |
1. | audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta |
2. | ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis |
3. | simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur |
4. | spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me |
5. | si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste |
6. | ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum |
7. | verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis |
8. | dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi |
9. | mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me |
10. | quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi |
11. | posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas |
12. | hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine |
13. | adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi |
14. | semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit |
15. | per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo |
16. | tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam |
17. | ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia |
18. | eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium |
19. | increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit |
20. | abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis |
21. | tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur |
22. | adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis |
23. | si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem |
24. | miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier |
25. | consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae |
26. | deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam |
27. | respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi |
28. | liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret |
29. | ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos |
30. | ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium |
31. | adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar |
32. | si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum |
33. | quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam |
← Job (33/42) → |