← Job (32/42) → |
1. | omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur |
2. | et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo |
3. | porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob |
4. | igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur |
5. | cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer |
6. | respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam |
7. | sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam |
8. | sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam |
9. | non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium |
10. | ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam |
11. | expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus |
12. | et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius |
13. | ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo |
14. | nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi |
15. | extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia |
16. | quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra |
17. | respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam |
18. | plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei |
19. | en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit |
20. | loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo |
21. | non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo |
22. | nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus |
← Job (32/42) → |